et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror
filii Bechoreth filii Afia filii viri Iemini fortis robore
et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat
vir de filiis Israhel melior illo ab umero et sursum eminebat
super omnem populum
perierant autem asinae Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul
filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et
quaere asinas qui cum transissent per montem Ephraim
et per terram Salisa et non invenissent transierunt etiam
per terram Salim et non erant sed et per terram Iemini et
minime reppererunt
cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum
qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater
meus asinas et sollicitus sit pro nobis
qui ait ei ecce est vir Dei in civitate hac vir nobilis omne
quod loquitur absque ambiguitate venit nunc ergo eamus illuc si
forte indicet nobis de via nostra propter quam venimus
dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad
virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non
habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud
rursum puer respondit Sauli et ait ecce inventa est in manu
mea quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut indicet
nobis viam nostram
olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere
Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur
hodie vocabatur olim videns
et dixit Saul ad puerum suum optimus sermo tuus veni eamus
et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei
cumque ascenderent clivum civitatis invenerunt puellas
egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis num hic est
videns
quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te
festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est
hodie populo in excelso
ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat
excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec
ille veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt
qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis
eum
et ascenderunt in civitatem cumque illi ambularent in medio
urbis apparuit Samuhel egrediens obviam eis ut ascenderet in
excelsum
Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel ante unam diem
quam veniret Saul dicens
hac ipsa quae nunc est hora cras mittam ad te virum de
terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israhel
et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi
populum meum venit enim clamor eorum ad me
cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir
quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo
accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait
indica oro mihi ubi est domus videntis
et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende
ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te
mane et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi
et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus
sis quia inventae sunt et cuius erunt optima quaeque Israhel
nonne tibi et omni domui patris tui
respondens autem Saul ait numquid non filius Iemini ego sum
de minima tribu Israhel et cognatio mea novissima inter omnes
familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem
istum
adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum eius introduxit
eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum qui
fuerant invitati erant enim quasi triginta viri
dixitque Samuhel coco da partem quam dedi tibi et praecepi
ut reponeres seorsum apud te
levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque
Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de
industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit
Saul cum Samuhel in die illa
et descenderunt de excelso in oppidum et locutus est cum
Saul in solario
cumque mane surrexissent et iam dilucesceret vocavit
Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et
surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel
cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel
dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem
subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini